Actus Paenitentialis


#1

Fratres, agnoscamus peccata nostra, ut apti simus ad sacra mysteria celebranda.

Confiteor Deo omnipotenti et vobis, fratres,

quia peccavi nimis cogitatione, verbo, opere et omissione :
mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.

Ideo precor beatam Mariam semper Virginem,

omnes Angelos et Sanctos,

et vos fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum .

Misereatur nostri omnipotens Deus

et, dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam aeternam.
Amen .